- AMERIA
- AMERIAcivitas Umbriae, ante Persicum bellum annis nongentis septuaginta quatuor condita, reste Catone apud Plin. l. 3. c. 14. Unde amerina retinacula pro viminibus. Virg. Georg. l. 1. v. 265.Atque Amerina parant lentae retinacula viti.Stephanus Α᾿μέριον vocat. Conditorem nescio cuius nationis, aut conditionis hominem, indicavit Festus bis verbis: Ameria, urbs in Umbria, ab Ameria sia adpellata. Fuisse municipium Romanorum reftantur veteres inscriptiones. Hic Tullius Orat. pro Sexto Roscio, ubi crebro nominat Ameriam, municipem Amerinum vocat Roscii patrem. Coloniam paulo post Augusti iussu eo deductam ait Frontinus l. de Coloniis. Ager, inquit, Amerinus, lege Imperatoris Augusti est adsignatus veteranis. Amerina salix a Plinio l. 24. c. 9. et aliis plurimum commendatur, ubertim enim ibi provenit, quae substrata toris, Venerem cohibere creditur, amica castitatui. Unde Α῎γνος sahx a veterib. dicta. Hinc Amerina, genus pyrorum. Stat. l. 1. Silv. ult. v. 18.Et massis Amerina non perustis.Plinius inter serissima pyrorum genera numerat, quem vide l. 15. c. 15. longitud. 35. 40. latitud. 42. 23. Nic. Lloyadius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.